Haemorrhagia subarachnoidalis
Haemorrhagia subarachnoidalis est effusio sanguiis acuta in spatium subarachnoidale, quod est area inter arachnoideam matrem et piam matrem cerebrum cingens. Symptomata possunt esse capitis dolor fortissimus cum initio repentino, vomitus, conscientia tarda, nonnumquam cum convulsionibus[1]. Frequenter rigor cervicum observari potest[2].
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Haematoma subdurale | ||||
---|---|---|---|---|
Tomographia radiis X operante imago (CT) haemorrhagiam subarachnoidalem ostendit: Effusiones sanguinis areae albae collocantur et in centro et in sulcos. |
Saepe cerebrali tomographia radiis X operante imaginis (cCT) ope diagnosis facta est. In dubio demum rachicentesi (punctione lumbali) sanguis in liquore cerebrospinali demonstrari licet.
Circiter 85% subarachnoidalium haemorragiarum rupturae aneurysmatis intracerebralis causa oriuntur. Therapia neurochirurgica vel radiologica in pluribus casibus definitis efficax videtur.
Classificatio
recensereClassificatio secundum HUNT et HESS
- Gradus 1: sine symptomatibus vel cum dolore lenti capitis vel meningismo lenti
- Gradus 2: cum dolore capitis vel meningismo forti
- Gradus 3: Somnolentia, interdum cum hemiparesi, perturbationes vegetativae
- Gradus 4: Sopor, hemiparesis plena, perturbationes vegetativae plenae
- Gradus 5: Coma, signa herniationis vel coartationis
Notae
recensere- ↑ Abraham M. K., Chang W. W. (Nov 2016). "Subarachnoid Hemorrhage". Emergency medicine clinics of North America 34 (4): 901-16
- ↑ Carpenter C. R., Hussain A. M., Ward M. J., Zipfel G. J., Fowler S., Pines J. M., Sivilotti M. L. (Sep 2016). "Spontaneous Subarachnoid Hemorrhage: A Systematic Review and Meta-analysis Describing the Diagnostic Accuracy of History, Physical Examination, Imaging, and Lumbar Puncture With an Exploration of Test Thresholds". Academic emergency medicine 23 (9): 963-1003