Hadrianus Matham
Hadrianus Matham (vulgo: Adriaen Matham; Harlemi anno 1599 fere natus; Hagae 23 Novembris anno 1660 mortuus) saeculi aurei chalcographus, pictor, delineationis peritus artifex et artis operum mercator Nederlandicus fuit.
Biographia
recensereReligionis catholicae huius artificis nativitatis dies pro certo non scitur, huius ecclesiae acta carentia[1].
Iacobi Matham filius scalptorumque Ioannis et Theodori frater[2], patris discipilus fuit[2]. Cursum daedalum in Harlemo anno 1620 incepit[2]. In Lutetia anno 1622 laboravit[2]. In Harlemum reditum, de 1624 usque ad 1627 excubiarium signifer fuit, 6 Novembris anno 1632 Corneliam Claes van Duijvenhoven in matrimonium duxit et 31 Octobris anno 1638 cum Anna Pieters nuptias secundas iniit[1]. 1 Novembris[1] anno 1640, cum legato Antonio de Liederkerck, in Marocum iit[2], nuntii apud Maroci regem relationem scripsit et, a delineatione eius, chalcographiam, convivium magnum ad Nederlandicam legationem effigiantem, creavit[1]. Iterum in Harlemo anno 1641 et Annae Pieters viduus, 15 Novembris anno 1642 in Amstelodamo Leentie Tiel in matrimonium duxit[2]. Cum Harlemi re publica artis operum mercator commercium habuit: enim rarorum librorum et chronicarum emptioni mercedes exsistunt[1]. Anno 1644 in Hagam iit, ubi de 1648 usque ad 1655 Sancti Lucae Societatis comes fuit ut artis operum mercator[2]. In hac urbe obiit anno 1660[2].
Maxime effigies, religiosa et generis argumenta, ruris facies creavit[2]. Pietatis tabulas tulit[2] et imagines libris adiunxit, ut Aegidii Quintijn De Hollandsche-Lijs met de Brabandsche Belij (1629)[3].
Opera
recensere- De Hollandsche-Liis met de Brabantsche-Bely: poeetischer wyse voorgestelt en gedicht, Aegidius Quintijn, Jacobus Cats, Hadrianus Matham, 1629[4]
- Isaaci Massa effigies, chalcographia a Francisci Hals pictura, 1635, Rijksmuseum,Amstelodamo
- 32 afbeeldinge der Graven van HOLLANDT, chalcographiarum collectio, 1663[5]
- Carminis imago, chalcographia, 10,48 x 13,49 cm, Los Angeles County Museum of Art, Angelopoli[6]
- Uxor temptans, diabolus et alchimia professor, chalcographia, [7]
Notae
recensere- ↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Les artistes de Harlem
- ↑ 2.00 2.01 2.02 2.03 2.04 2.05 2.06 2.07 2.08 2.09 Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie
- ↑ Sex and Drugs Before Rock 'n' Roll: Youth Culture and Masculinity During Holland's Golden Age
- ↑ ADe Hollandsche-Liis met de Brabantsche-Bely
- ↑ 32 afbeeldinge der Graven van HOLLANDT - Communia
- ↑ Carminis imago -Commons
- ↑ Uxor temptans, diabolus et alchimia professor - Communia
Bibliographia
recensere- "Adriaen Matham". Rijksbureau voor Kunsthistorische Documentatie. 2014
- Adriaan van der Willigen (1870). Les Héritiers F.Bohn. ed. Les artistes de Harlem: Notices historiques avec un Précis sur la Gilde de St. Luc. Harlemo. pp. 214-217
- Benjamin Roberts (2012). Amsterdam University Press. ed. Sex and Drugs Before Rock 'n' Roll: Youth Culture and Masculinity During Holland's Golden Age. Amstelodamo. pp. 94-95
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Hadrianum Matham spectant. |