Gunterius
praenomen masculinum
Gunterius | |
---|---|
Guntherus Grass, scriptor Theodiscus | |
Genus | Masculinum |
Origo | Germanica |
Significatio | "exercitus belli" |
Index praenominum Paginae in "Gunterius" ineuntes |
Guntherus, Gunterius et Gunterus sunt latinizationes praenominis masculini Germanici Gunther vel Günther et eius variantium.
Origo
recensereGuntheri nomen e lingua Germanica derivatum est, et compositum esse creditur e verbis *gund-, quod est pugna, et *hari- vel *heri-, quod est exercitus.[1] Veterrrimae formae huius nominis sunt Gundicharius, Gundaharius et Gyntiarios, qui quinto saeculo p.C.n. Burgundionum rex erat et postea heros mythologiae Germanicae factus est.