Gunterius Schabowski (natus in Anklam die 4 Ianuarii 1929; Berolini die 1 Novembris 2015) fuit politicus Rei publicae Democraticae Germanicae. Anno autem 1989 partium communisticarum potestate propter civium RPDG libertatis amorem et obstinationem fracta 10 Novembris Gunterius Schabowski nuntiavit Aego Krenz, qui tum rei publicae praeerat, cum statum rei publicae funditus everti posse timeret, nisi rerum novarum facultatem quandam concederet, permittere, ut per fines RPDG ceteris Germaniae partibus continentes libera fieret emigratio. Eodem vespero complura milia civium RPDG per muri transitus in Berolini partes liberas irruerunt, ut concessae libertatis periculum facerent. Sic idem dies et muro exitium et populo Germanorum redintegrationem attulit.

Wikidata Guntherus Schabowski
Res apud Vicidata repertae:
Guntherus Schabowski: imago
Guntherus Schabowski: imago
Guntherus Schabowski: subscriptio
Guntherus Schabowski: subscriptio
Nativitas: 4 Ianuarii 1929; Anklam
Obitus: 1 Novembris 2015; Berolinum
Patria: Res publica Democratica Germanica, Germania

Memoria

Sepultura: Waldfriedhof Dahlem

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gunterium Schabowski spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!