Guna (Sanscrite: guṇa 'filum', sensu translato 'pars, species, genus', generalius 'qualitas') in philosophia Samkhyana est una ex tribus inclinationibus: sattva guna, rajas guna, et tamas guna.

In litteris optimisRecensere

In litteris optimis (e.g., Mahabharata, Bhagavata Purana, et Bhagavad Gita), guna est proprietas elementorum archetypicalium, sensuum quinque, et quinque corporis partium:

In philosophia SamkhyanaRecensere

In philosophia Samkhyana, guna est una ex tribus inclinationibus: tamas, sattva, et rajas.

Hae categoriae factae sunt modus morum descriptorum et rerum naturalium in philosophia Hinduistica et medicina Ayurvedica.

  • Tamas 'obscuritas' convertitur in 'nimium negativus', 'torpidus', 'obtusus', 'tardus'. Feuerstein convertit tamas in 'inertiam'.

In philosophia NyayanaRecensere

Enumerat philosophia Nyayana viginti quattuor gunas, proprietatibus omnium rerum creatarum:

  1. rupa: species (forma colorque)
  2. rasa: gustatus
  3. gandha: odoratus
  4. sparsa: animi motus (tactus)
  5. sāṃkhya: quantitas
  6. parimana: modus
  7. pṛthaktva: distinctio
  8. saṃyoga: coniunctio
  9. vibhaga: disiunctio
  10. paratva: longinquitas
  11. aparatva: proximitas
  12. gurutva: pondus, gravitas
  13. dravatva: fluiditas
  14. sneha: visciditas
  15. sabda: sonus
  16. buddhi/jñana: humanitas/scientia
  17. sukha: voluptas
  18. duḥkha: dolor
  19. iccha: cupiditas
  20. dveṣa: odium
  21. prayatna: conatus
  22. dharma: meritum vel virtus
  23. adharma: demeritum
  24. saṃskāra: personae suae generationis qualitas

In grammaticaRecensere

In grammatica Sanscrita (Vyakarana), guna est terminus technicus qui ad vocales a, e, o (hoc est, ablautum gradus pleni) pertinet.

Nexus interni

Nexus externiRecensere