Aperire sectionem principem

Gulielmus (Theod. Wilhelm) Mayer (natus 18 Novembris 1874 vico Enkenbach (Palatium), mortuus 6 Martii 1923 Monachii vir publicus et legatus Germaniae et sodalis Centri, postea Factionis Popularis Bavaricae (BVP) factionis fuit.

Iuventus et munusRecensere

Postquam gymnasium Luthrae Imperatoris frequentabat et maturitatem adeptus est, Heidelbergae, Herbipolis, Monachii iurisprudentiae et rebus publicis studebat. 1898 Herbipolis doctor rerum politicarum promotus est. Anno 1900 secundam probationem accepit et deinde Monachii causidicus laboravit. Tum fundos patris administrabat.

FamiliaRecensere

Uxorem duxit et filiam habuit Mariam Probst, quae postea legata senatus terrae Bavariae et Dietae Foederalis Germaniae fuit.

Cursus honorumRecensere

Ab anno 1907 Mayer legatus Dietae Imperii Germanici factionis Centri fuit. 19 Ianuarii 1919 etiam legatus Consilium Formae Civitatis Constituendae electus est. 21 Iunii 1919 Administer Imperii Possessionum Publicarum in consilio ministrorum Gustavi Bauer (SPD) nominatus est. Cum 9 Ianuarii 1920 Centrum divisum esset, Mayer sodalis BVP factus est. Mense Februario 1920 Mayer a praeside rei publice Friderico Ebert legatus Germaniae in Francia destinatus est et Consilium Ministrorum atque Formae Civitatis Constituendae reliquit. Mense Iunio 1920 ad mortem iterum legatus Dietae Imperii fuit. Mense Februario 1923 ab Ebert revocatus est, qui contra Francos Regionem Ruranam occupantes censuit.

Nexus externiRecensere

Administer Possessionum Publicarum Imperii Germanici (1919 - 1923)
Georgius Gothein (DDP) |

Gulielmus Mayer (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Ioannes de Raumer (DVP) | Gustavus Bauer (SPD) |

Henricus Albert (nullius factionis) |
Consilium Ministrorum Bauer (21 Iunii 1919 - 27 Martii 1920)
Gustavus Bauer (SPD) |

Matthias Erzberger (Centrum) | Eugenius Schiffer DDP | Hermannus Müller (SPD) | Eduardus David (SPD) | Ericus Koch (DDP) | Rudolphus Wissell (SPD) | Robertus Schmidt (SPD) | Alexander Schlicke (SPD) | Gustavus Noske (SPD) | Ioannes Bell (Centrum) | Ioannes Giesberts (Centrum) | Gulielmus Mayer (Centrum) |

Otto Geßler (DDP) |