Guilielmus Farel (natus in Vapinco circiter 1489; mortuus Novicastri in Helvetia 13 Septembris 1565) fuit theologus ac reformator ecclesiae et urbis Novicastri.

Wikidata Guilielmus Farel
Res apud Vicidata repertae:
Guilielmus Farel: imago
Guilielmus Farel: imago
Nativitas: 1489; Vapincum
Obitus: 13 Septembris 1565; Novicastrum
Patria: Francia
Nomen nativum: Guilhem Farel

Insignia heraldica

Guilielmus Farel: insigne
Guilielmus Farel: insigne
Novicastri monumentum Guilielmi Farel

Farel Calvini famulus in studiis Parisiensibus evangelio valde studebat. Anno 1521 Iantinum Meldorum iit ab episcopo Gulielmo Briçonnet vocatus qui reformationibus ecclesiasticis modestis favebat. Inde anno 1523 repulsus Argentoratum, Turicum, Bernam et Basileam petivit. In disputatione sua publica Basiliensi de differentiis inter catholicos et protestantes anno 1524 palmam tulit. Inimici autem victi eum removendum esse statuterunt. Tum eius praedicationibus fruebantur oppida Mons Belicardus (1525), Aigle in Pago Valdensi (1526) et Novicastrum praesertim, ubi anno 1530 fides nova introducta est.

Genavae non ante annum 1533 exauditus est; in disputatione religiosa autem mense Ianuaro 1534 in demarchio ante consilium habita tam persuadenter de reformanda Ecclesia loquebatur ut mense Augusto 1535 officaliter urbs se protestanticam esse velle declaravit. Maximi momenti fuit mora Calvini itinerantis in urbe Genava, quem Farel anno 1536 in loco retinere potuit. Cum ambo anno 1538 ob rigorem missionariam Genava expulsi essent, Novicastrum ad opus perficiendum sibi elegit. Tamen et ibi multos incitavit atque excitavit; mox missionem suam usque pagos Francogallicos expandit.

Eius ingenium maximum fuit oratio, non argumentatio in scriptis theologicis.

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 6. Lipsiae 1906, p. 331-332 (hic in interreti)

Bibliographia

recensere
  • Pierre Barthel, Rémy Scheurer Richard Stauffer (ed): Actes du colloque Guillaume Farel, Cahiers de la Revue de théologie et de philosophie, Novicastri 1983, S. 107–123
  • Emil Dönges: Wilhelm Farel – Ein Reformator der französischen Schweiz, Ernst Paulus Verlag (EPV), 1993.
  • Henri Heyer: Guillaume Farel: An introduction to his theology, E. Mellen press, Neoeboraci 1990
  • Rudolf Pfister: Wilhelm Farel, Zwingliana 8, Turici 1947, pp. 372-389.
  • W. F. C. Schmidt: Guillaume Farel – Biographie nouvelle, Lutetiae/Novicastri 1860 et 1930.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gulielmum Farel spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon •

Nexus interni