Guillelmus I (rex Siciliae)
Guillemus I (a posteris etiam malus[1] cognominatus; natus anno 1122; mortuus Panormi die 7 Maii anno 1166) e familia nobili Altavilla ortus, rex Siciliae fuit.
Obitus: 7 Maii 1166; Panormus
Patria: Regnum Siciliae
Familia
Coniunx: Margaret of Navarre
Proles: Guillelmus II, Roger IV, Duke of Apulia, Robert III, Prince of Capua, Henry, Prince of Capua, Matina di Sicilia
Familia: Hauteville family
Memoria
Insignia heraldica
Gens
recensereGuillelmus filius minimus Rogerii II, regis Siciliae, fuit. Sollemnitate paschali anno 1151 a patre suo regni socius constitutus est. Patre die 26 Februarii anno 1154 mortuo, duodecim annos solus Siciliam regnavit. Margaritam Navarrensem in matrimonium duxit. Filius maior natus Rogerius a mense Iunio anno 1156 usque ad mortem mense Martio anno 1161 dux fuit Apuliae. Guillelmi in locum successit frater eius Guillelmus II.
Res gestae
recensereAnno 1156 Guillelmo cum papa Hadriano IV, quem Beneventi magnis copiis obsederat, prospere de pace convenit, quo pacto papa eum regem Siciliae agnovit eique vi coactus multa privilegia ecclesiastica tribuit.[2] Nobiles regni, qui eum pluries seditionibus throno deicere conati sunt, inimicos habuit. In ecclesia cathedrali Sanctae Mariae Novae Monte Regali ossa eius ex Capella Palatina (Panormus) translata in sarcophago porphyritis requiescunt.
Notae
recensere- ↑ Orbis sacer et profanus illustratus (1740), p. 2337.
- ↑ Ibidem, 2239.
Fontes
recensere- Siragusa, Giovanni Battista (1897). Historia o Liber de Regno Siciliae e la Epistola ad Petrum Panormitanae Ecclesiae thesaurarium di Ugo Falcando (Fonti per la storia d'Italia 22), Romae.
- Enzensberger, Horst (1996). Guillelmi I. regis diplomata. (Codex diplomaticus regni Siciliae, 1: Diplomata regum et principum e gente Normannorum 3), Coloniae Agrippinae / Vindobonae, ISBN 3-412-00689-0.
- Garufi, Carlo Alberti (1935). Romualdi Salernitani Chronicon (Rerum Italicarum Scriptores, N.S. t. VII/1), Tiferni Tiberini.
Bibliographia
recensere- Panarelli, Francesco (2003). Guglielmo I d ̕Altavilla. In Caravale, Mario (ed.): Dizionario Biografico degli Italiani (DBI). Vol. 60: Grosso–Guglielmo da Forlì. Istituto della Enciclopedia Italiana, Romae.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Guillelmum I Siciliae spectant. |