Groß Oesingen
Groß Oesingen commune Saxoniae Inferioris est. Groß Oesingen pars Circuli Gifhorn et ab anno 1974 communis generalis Wesendorf est. Ad Groß Oesingen vici Klein Oesingen, Mahrenholz, Zahrenholz, Texas atque Schmarloh pertinent.
Locus: 52°39′0″N 10°29′0″E
Numerus incolarum: 2 051
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Dedelstorf, Wahrenholz, Wesendorf, Ummern, Eldingen, Steinhorst
Tabula aut despectus
Historia
recensereOesingen 1222 primo in actis descriptum est, sed certe saeculo 11 conditum est. Tum ad Fuldense coenobium pertinuit. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1933 ad circulum Gifhorn pertinet. Ab anno 1946 Oesingen pars Saxoniae Inferioris est. Die 1 Martii 1974 vici Mahrenholz und Zahrenholz cum Oesingen coniuncti sunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Groß Oesingen spectant. |