Dedelstorf
Dedelstorf commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Gifhorn est. Ad commune etiam vici Allersehl, Weddersehl, Oerrel, Repke, Lingwedel atque Langwedel pertinent. Dedelstorf ab anno 1996 ad commune generale Hankensbüttel pertinet.
Locus: 52°42′0″N 10°30′0″E
Numerus incolarum: 1 179
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Wahrenholz, Wittingen, Hankensbüttel, Obernholz, Sprakensehl, Steinhorst, Groß Oesingen
Tabula aut despectus
Historia
recensereDedelstorf anno 1292 nomine Detlevestorpe primo in actis descriptum est[1]. Fuit ab anno 1692 pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1936 in hoc communi castra exercitus Germaniae atque aeroportus militaris aedificati sunt. Etiam post secundum bellum mundanum usque ad annum 1992 milites Britannici atque Germanici hic vivebant. Ab anno 1946 Dedelstorf pars Saxoniae Inferioris, ab anno 1996 pars communis generalis Hankensbüttel est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Dedelstorf spectant. |