Grindelwald
Grindelwald est vicus Helveticus qui ad pagum Bernam pertinet.
Oppidum 3809 incolarum (anno 2010) in regione Interlaken-Oberhasli prope altissimos montes Alpium Bernensium situm viatoribus nonnulla deversoria et deversorium iuventutis offert. Circa vicum nonnulli montes inveniuntur quorum Eiger et Jungfrau praeclari sunt. Apud eum anno 1912 statio ferriviaria Jungfraujoch creatus est altitudine 3454 metrorum. Ad septentrionem vici iacet Mons Fragilis (Theodisce: Faulhorn). Inter montes ad meridiem oppidi magna glaciaria reperiuntur e.g. Glaciarium Grindelwaldi inferior ad orientem montis Eiger.
Area vici in monumentum Unesco Schweizer Alpen Jungfrau-Aletsch inscripta est.
Anno 1963 capituli pelliculae scriptoris Ioannis Fleming On Her Majesty's Secret Service[1] cum Iacobo Bond in vico Grindelwald facti sunt.
Grindelwald ab anno 1888 viatoribus etiam hieme visitatus fuit. Mons ad finem occidentalem areae communis Grindelwald Cornu Lauber propter cursum nartationis clarus est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Grindelwald spectant. |
Notae
recensere- ↑ "On Her Majesty's Secret Service". The Books. Ian Fleming Publications