Eiger
Eiger (vocabulum Theodiscum) est mons 3970 metrorum in pago Berna (Helvetia) situs.[1] Infames sunt rupes quae ad septentriones spectant cum perdifficiles transcensu et periculosissimae sint.
De nomine
recensereAnno 1252, primum montis mentio facta est. Fundi mentio facta est verbis "ad montem qui nominatur Egere."[2] Sunt plures de origine nominis opiniones quarum una est nomen derivatum esse ab homine nomine Agiger vel Aiger, qui sub monte vivebat; alii putant nomen pro forma montis ab acer vocabulo Latino derivatum esse; atque alii opinantur verba dr hej Ger, quorum vis Latina est 'illa alta lancea', etiam pro forma montis nomen dedisse.[3] Postremo oger est monstrum quod periculoso monti nomen dedisse putatur.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Montem Egerem spectant. |
- Commentatio Eiger in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
Notae
recensere- ↑ Commentatio Eiger in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
- ↑ Daniel Anker, ed.: Eiger—Die vertikale Arena, ed. 4a (Torici: AS Verlag, 2008), 71.
- ↑ Daniel Anker, ed.: Eiger—Die vertikale Arena, ed. 4a (Torici: AS Verlag, 2008), 71.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |