Grammatologia est scientificum systematum scribendi studium, notio ab Ignatio Gelb linguista anno 1952 facta.[1] Grammatologia investigare potest typologiam scriptorum, explicationem structuralium scriptorum proprietatum, et cognationem linguae scriptae et dictae.[2] Sensu latissimo, nonnulli eruditi studium alphabetismi quoque in grammatologia amplectuntur, cum effectu quidem scripturae in philosophia, religione, scientia, gubernatione, et aliis rebus organizationis societatis humanae.[3] Grammatologia praeterea cum evolutione culturali ex saeculo duodevicensimo coniuncta est.[4]

Ferdinandus de Saussure, qui structurales linguae proprietates investigavit, fundamenta grammatologiae reapse iciens.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Gelb 1952.
  2. Daniels 1996:1-17.
  3. Küster 2006-2007:19f.
  4. Trigger, Bruce G. (2004) [1998]. "Writing systems: a case study in cultural evolution". In Houston, Stephen D.. The First Writing: Script Invention as History and Process. Cambridge University Press. p. 39-40. ISBN 9780521838610 

BibliographiaRecensere

  • Daniels, Peter T. 1996. The study of writing systems. In The World's Writing Systems, ed. Peter T. Daniels et William Bright, 1-17. Novi Eboraci: Oxford University Press.
  • Gelb, Ignace. 1952. A Study of Writing. Sicagi: University of Chicago Press.
  • Küster, Marc Wilhelm. 2006-2007. Geordnetes Weltbild: Die Tradition des alphabetischen Sortierens von der Keilschrift bis zur EDV: Eine Kulturgeschichte. Tubingae: Niemeyer.