Gladiator Borgesius (sed re vera bellatoris, minime gladiatoris, effigies) est statua ab Agasia Ephesio saeculo I a.C.n. ineunte sculpta, ante annum 1611 in ruinis villae rusticae iuxta Antium Latii reperta. Inter alias quasdam antiquitates quas cardinalis Scipio Burghesius in villa sua Pinciana ostentavit, hanc statuam anno 1807 Camillus Borghese imperatori Napoleoni vendidit, qui Lutetiam in Museum Lupariense removit. Ibi hodie visitanda est.

Gladiator Borgesius: statua ab Agasia Ephesio sculpta (in Museo Lupariensi servata)
Signatura sculptoris: ΑΓΑΣΙΑΣ ΔΩΣΙΘΕΟΥ ΕΦΕΣΙΟΣ ΕΠΟΙΕΙ "Agasias Dosithei f. Ephesius fecit"

BibliographiaRecensere

  • M. Hamiaux, Les Sculptures grecques vol. 2 (Lutetiae, 1998. ISBN 2-7118-3603-7) no. 60, pp. 50-54
  • Inscriptiones Graecae vol. XIV no. 1226
  • Francis Haskell, Nicholas Penny, Pour l'amour de l'antique, la statuaire gréco-romaine et le goût européen, 1500-1900 (Lutetiae, 1988) pp. 240-244, no. 113
  • Alain Pasquier, Brigitte Bourgeois, Le gladiateur Borghèse et sa restauration. Lutetiae: Musée du Louvre, 1997. ISBN 2-901785-07-7

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gladiatorem Borgesium spectant.
  Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!