Antium (Latium)

Italiae municipium

Vide etiam paginam discretivam: Antium (discretiva)

Antium
Anzio
Insigne Antii
Imago Antii

Portus Antii

Nomen lingua loci: Anzio
Administratio
Terra: Flag of Italy.svg Italia
Regio: Latium
Provincia: Urbs metropolitana Romae Capitis
Indicia fundamentalia
Coordinata: 41° 26′ 50″ Sept., 12° 37′ 42″ Ort.
Altitudo: m supra mare
Area: 43,43 km²
Incolae: 54 515 (2015)
Spissitudo: 1.166,45 per km²
Vici: Anzio Colonia, Cincinnato, Falasche, Lavinio Stazione, Lavinio Mare, Lido dei Gigli, Lido dei Pini, Lido delle Sirene, Pocacqua, Marechiaro, Miglioramento, Villa Claudia
Municipia proxima: Aprilia (LT), Ardea, Neptunium
Res aliae
N. cursualis: 00042
Praefixum: 06
Zona temporalis: UTC+1
ISTAT-Regio: 058007
N. tributarius: A323
Nota autocineti: RM
Nomen incolarum: Antiates, Antienses, Antiatenses
Patronus: Sanctus Antonius Patavinus
Dies sollemnis: 13 Iunii
Charta
Commune
Situs communis in Italia
Pagina interretialis

Antium[1][2][3] (-ii, n.) (Italiane: Anzio) est oppidum Italiae ac municipium Italiae, circiter 54 515 incolarum, in Regione Latio et in Urbe metropolitana Romae Capitis situm. Incolae Antiates[1] (Antias) vel Antienses et Antiatenses[2] appellantur.

InsigniaRecensere

SententiaRecensere

Sententia municipalis est: "O DIVA GRATUM QUAE REGIS ANTIUM".

HistoriaRecensere

Antium caput Volscorum fuit, antequam a Romanis anno 468 a.C.n. captum est. Fabulae Graecae Xenagorae ferunt Anteiam, filium Circes Ulixisque eam condidisse, at fabulae Romanae apud Livium inventae tradunt Ascanium, filium Aeneae Laviniaeque eius auctorem fuisse. Quaedam fabulae narrant rationes inter Romam Antiumque fide dignae non apparuisse. Quidam tamen putant Livium non omnia falsa dicere cum de bellis inter Antium et Romanos gestis narrat. Antium nuncupatum est socius Romanus cum Ardea, Laurento, Circeiis in Carthaginis foedere? anno 348 a.C.n.

Coriolanus miles Romanus in exilium Antii missus est anno 491 a.C.n., copias Volscorum contra Romam duxit; quare Shakespeare plures scaenas tragoediae Coriolanus appellatae in oppido Antii posuit.

Ultima seditione aegre pacata civitas rasa et colonia facta est anno 338 a.C.n. Sex rostra navium Antii captarum ex eo tempore forum Romanum ornabant. In altero bello civili, Antium in partibus Lucii Cornelii Sullae erat ut Gaii Marii copiis vastaretur, anno 87 a.C.n.

Cives praeclariRecensere

NatiRecensere

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Antium fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae. Nomen sedis episcopalis Dioecesis Antiatensis est. Hodie in Sede Suburbicaria Albanensi

Fractiones, vici et loci in municipioRecensere

FractionesRecensere

Anzio Colonia, Cincinnato, Falasche, Lavinio Stazione, Lavinio Mare, Lido dei Gigli, Lido dei Pini, Lido delle Sirene, Pocacqua, Marechiaro, Miglioramento, Villa Claudia.

Municipia finitimaRecensere

Coniunctio communiumRecensere

Antium cum Petrimonte urbe in Saxonia Inferiore (Germania) coniuncta est.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Situs publicus (Italiane)
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Antium spectant.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  2. 2.0 2.1 "Dioecesis Antiatensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)}
  3. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!