Gissurus Isleifi filius
episcopus catholicus
Gissurus Isleifi filius[1] (Islandice Gissur Ísleifsson, natus anno 1042, mortuus anno 1118) fuit clericus Islandicus et episcopus Scalholtensis. Parentes eius fuerunt Isleifus Gissuri filius, pariter episcopus Scalholtensis, et Dalla Thorvaldi filia. Steinunnam Thorgrimi filiam in matrimonium duxit; coniuges in fundo Hof in sinu Vopnafiordensi[2] sito habitaverunt.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1042;
Obitus: 1118; Schalholtia
Patria: Islandia
Obitus: 1118; Schalholtia
Patria: Islandia
Familia
Genitores: Isleifus Gissuri filius;
Gissurus iuvenis in Saxoniam missus est studiorum gratia et iam adulescens sacerdos factus est. Saepe iter in Continentem fecit; etiam Romam venit papam Gregorium VII salutatum, a quo episcopatum petivit, patre mortuo. Papa eum Magdeburgum misit, ubi anno 1082 episcopus factus est. Cum rediisset in Islandiam, Scalholti vixit et scholam tenuit, sicut pater.
Notae
recensere- ↑ Annales Islandici, Hafniae, 1847, p. 40.
- ↑ Thormodus Torfaeus: Historia Rerum Norvegicarum, tom. 2, Hafniae 1711, p. 146
Bibliographia
recensere- Orri Vésteinsson: The Christianization of Iceland. Priests, Power, and Social Change 1000-1300. Ex officina typographica Universitatis Oxoniensis, Oxoniae 2000.
- Saga Biskupsstólanna. Holis 2006.
Nexus interni
recensereNexus externi
recensere- Biskupa Sögur: Index litterarum mediaevalium (Islandice)
- Wikisource: Íslendingabók (Islandice)
- Hungrvaka, cap. 5 de Gissuro (Latine)