Thormodus Torfaeus (Islandice Þormóður Torfason, Thormosus Torfi filius), 27 Maii 1636 natua et 31 Ianuarii 1719 mortuus, fuit historicus et interpres Islandicus et Norvegicus.

Wikidata Thormodus Torfaeus
Res apud Vicidata repertae:
Thormodus Torfaeus: imago
Thormodus Torfaeus: imago
Nativitas: 27 Maii 1636; Engey
Obitus: 31 Ianuarii 1719; Karmøy
Patria: Islandia, Norvegia

Memoria

Sepultura: Church of Avaldsnes

In schola Scalholti et in Universitate Hafniensi educatus, a rege Daniae in Islandiam ad manuscripta quaerenda anno 1662 missus est; manuscripta Eddae rhythmicae et Historiae Niali primus Hafniam attulit, quae a Briniolvo Sveini filio(is) acceperat. Ab anno 1664 camerarius Stafangriae erat; regia antiquarius ab anno 1677 et regis historiographus ab anno 1682, in Universitate assessor ab anno 1704. Duas uxores habuit, utrasque Önnu Ioannis filia nomine. Anno 1671 in insulam Samsoam tempestate advectus, quendam virum ebrium insolentem gladio transfigit. Anno 1680 mulierem quandam ut maleficam damnatam defendit. Manuscriptorum Torfaei Arne Magni filius (Magnusson) heres fuit.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Store norske leksikon •

.