Corea Kiciana
Corea Kiciana[1] (Coreanice 기자조선 Gija Joseon ; litteris Sinicis 箕子朝鮮) fuit antiqua civitas sui iuris in paeninsula Coreana, secundum Cienum aliosque Sinarum scriptores a Kicio condita, Xam familiae imperatorum Sinarum progenie, cum ea familia Cheo magno rege a succedente familia Cheu victa esset. Hac vero de civitate iam rebus gestis eruditi dubitant, re vera necne exstiterit; namque temporibus antiquis, dum reges Coreanorum Sinicae humanitati studebant, talis iis placuit narratio, quia se cum gente imperatorum Sinarum conecteret; nunc verum ea opinione praevalente, qua populus ab origine suis legibus esse crederetur, saepe ipsi vehementius recusant Coreani, quin gens eorum e Sinica stirpe sit orta. Aiunt autem non Kicium, sed Dangun regem, cuius vita memoria prodita est, conditorem esse gentis Coreanorum.
Notae
recensere- ↑ Nomen Latine a Vicipaedianis conversum est; nam nomen eius conditoris, Kicii, inventum est in Martini Martinii libro; vide, sis, illam de conditore paginam.