Cheus
Cheus[1], Sinice 帝辛 Dì Xīn, postumo nomine 紂 Zhòu (natus fere 1105 a.C.n., mortuus 1046 a.C.n., regnavit ab 1075) fuit magnus rex sive imperator (ante quam titulus ipse a Chingo creatus) Sinarum Xam familiae ultimus.
Vita
recenserePraeerat is et colendo agro et barbaris in Sinarum partem quae in meridiem et orientem spectat subigendis, quo bello eius gentis dicionem ad provincias quae nunc Chiamsua et Cechiana vocantur extendit, sed absumpto rebus militaribus aerario, proditione necopinata Changi reguli subiecti ad mortem voluntariam coactus annos undesexaginta natus imperium in illo tradidit.
Secundum rerum gestarum scriptores, familiam Cheu conditam post, praesertim Cienum Han familiae, tyrannidem crudelissimam adfectavit; nec verum haec opinio fida videtur, propterea quod multa et parum credibilia scelera ei imputarent: fertur enim lacum vini fodi eum cum Taquia concubina iussisse ac tamquam carnis silvam aedificari, quo in loco nudos ad ludendum mitteret, poenasque monstruosas adtulisse cuicumque iuberet. Id autem temporis tres adesse aulicos sapientes, Pecanium et Kicium patruos ac fratrem Vicium; quorum, ut habet Confucius, primus ob consilium apertum datum necatus evulso corde, alter se simulans insanire mortem evitavisset missusque ad Coream eius gentis conditor, tertius creatus est a Cheu familia regulus in Song terra. His et aliis facinoribus, etsi veri simile est a victoribus ficta, tamen fama eius percrebruit apud posteros, ut nomen suum omni tyranno subsequenti usque adhuc praeberet.
Notae
recensere- ↑ Martini Martinii, Sinicae historiae decas prima : res a gentis origine ad Christum natum in extrema Asia, sive magno Sinarum imperio gestas complexa, p. 91.