Gerardus de Zijl

pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus

Gerardus de Zijl (vulgo: Gerard Pieterz van Zijl seu Gerard Pieterz van Zyl, cognominatus Iuvenis De Dyck; Lugduni Batavorum 1607 fere natus; Amstelodami 19 Decembris 1655 mortuus) fuit saeculi aurei pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus.

Wikidata Gerardus de Zijl
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1607; Lugdunum Batavorum
Obitus: 19 Decembris 1665; Amstelodamum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum
Godefridi Flinck effigies ab Abrahamo Bloteling scalpta, secundum Gerardi de Zijl picturam

Biographia

recensere

Filius erat Petri Gerritz. Lugdunensis, qui coronas faciebat[1]. Ab Antonio de Dyck[1][2] seu Ioanne Pynas artem pingendi didicit[3]. Primum de anno 1629 Amstelodami laboravit[2]. Anno 1639 Londinium migravit, ibique mansit adusque annum 1641[2], et Antonio de Dyck comitatus est[1]. Anno 1652 Academia Lugduno-Batava se vertit[2]. Deinde adusque annum 1665 Amstelodami laboravit[2].

Huius artificis opera complectuntur effigies personarum et scaenas atque eventa in cotidiano vitae[2][3], ut Lusores ad tesseras chartaceas (apud Museum Brestiae), Symphoniam (Mauritshuis)[3] et Filium prodigum[1]. Primum Antonium de Dyck imitabatur, adeo ut cognomem Iuvenem De Dyck meruerit[1], postea Petrum de Hooch[2]. Gerardus sodalitates hilares solite pingebat atque ex hominum ac mulierum exemplis veritatem transferebat[1]. In his operibus, artifex valenter mulierum manus delineabat, quomodo eius magister solebat[1].

Probabiliter pater Antonius Geeraards, eventorum in cotidiano vitae pictor, et Gerardus de Zijl artifex idem sunt[2].

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Gerardum de Zijl spectant.
  • Gerardus de Zijl in Artnet (Anglice)