Georgius Ratzinger (natus die 15 Ianuarii 1924 in vico Pleiskirchen apud Altötting; mortuus die 1 Iulii 2020) fuit presbyter Ecclesiae Catholicae et Benedicti Papae XVI frater.

Wikidata Georgius Ratzinger
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Ratzinger: subscriptio
Georgius Ratzinger: subscriptio
Nativitas: 15 Ianuarii 1924; Pleiskirchen
Obitus: 1 Iulii 2020; Ratisbona
Patria: Germania

Familia

Genitores: Joseph Ratzinger, Sr.;

Memoria

Sepultura: Unterer Katholischer Friedhof

Biographia

recensere

Natus anno 1924, tum puer organum sonabat. Anno 1935 frequentabat seminarium Traunsteinense, ubi instrumenta sonanda excolebat. Anno 1941 Pueros Canentes Ratisbonenses audiebat (bene noti Regensburger Domspatzen) cum Salisburgi actum fecit in occasione celebrationis anni anniversarii 150 mortis Wolfgangi Amadei Mozart compositoris.

In militia adfuit (Iuventus Hitleriana, labor imperii, exercitus). Brachium dextrum vulneratu, ab Americanis captus est. Bello confecto, Traunsteinum redivit.Tum, cum fratre minore Iosepho, maius Archidioecesis Monacensis et Frisingensis seminarium iniebat, complens autem studia musicalia. Anno 1951, simul cum fratre suo, presbyter ordinatus est. Musicam ecclesiasticam Monaci studiebat et summa cum laude finiebat.

Mense Februario 1964, Theobaldo Schrems in rectorem cappellae cathedralis Ratisbonensis substituit, et simul in ducem Puerum Cantorum Ratisbonensium, et multa fiebant audiographica.? Quamquam chorus concerta? Germania ac toto orbe terrarum cantat, munus principale est cantus liturgicus in Sancto Petro dedicata ecclesia cathedrali Ratisbonense.

Anno 1967, ille promovebatur ad gradum honorarium Cappellani Suae Sanctitatis, et anno 1976 Praelati honorarius Suae Sanctitatis. Iosepho fratre episcopo Monachiensi-Frisingiensi consecrato, Georgius pueros cantores direxit. Anno 1981, tribuebatur insigne. Anno 2004, nominatus Protonotarius Apostolicus, recedebat munus rectoris cappellae cathedralis. In 2005 arrhythmia cordis afflictus Roma fratrem visitabant. Iam paene caecus, vixit canonicus Ratisbonae.

Nexus externi

recensere