Georgius vulgo Georg(e) Phillips (natus die 6 Ianuarii 1804 Regiomontii, motuus die 6 Septembris 1872 Iuvavi) fuit Germanicus peritus iurisprudentiae.

Georgius Phillips, historicus catholicus

VitaRecensere

Anno 1827 Berolini professor exterordinarius factus est; post conversionem ad catholicismum Monacum petivit in cathedram universitariam velut professor ordinarius et socius Academiae scientiarum Boicae. Velut scriptor pepigit opera scientifica »Versuch einer Darstellung der Geschichte des angelsächsischen Rechts« (Gottingae 1825), »Englische Reichs- und Rechtsgeschichte seit der Ankunft der Normannen« (Berolini 1827-28) et »Grundsätze des gemeinen deutschen Privatrechts mit Einschluß des Lehnrechts« (Berolini 1830).

Cum vulgavisset »Deutsche Geschichte mit besonderer Rücksicht auf Religion, Recht und Staatsverfassung« (Berolini 1832-34) et una cum Guidone Görres ex anno 1838 in periodico »Historisch politischen Blätter für das katholische Deutschland« publice progressus est, ultramontanismi sectatorem se praebuit. Ministro Abel anno 1847 demisso cathedram deserere coactus est et Aenipontum iit tamquam professor iuris canonici. Alma Mater Rudolphina Vindobonensis eum vocavit anno 1851 in docenda iurium historia. Nepos eius Georgius Iacobus Phillips professor Regiomontanus erat scribens e.g. »Das Regalienrecht in Frankreich« (Salinis Saxonicis 1873).

BibliographiaRecensere

Externi nexusRecensere