Georgius Gänswein (natus Riedern am Wald in vico circuli Waldshut Germaniae die 30 Iulii 1956) est archiepiscopus et praefectus pontificalis domus Ecclesiae Catholicae Romanae. Una cum Alfredo Xuereb fuit Benedicti papae XVI scriba a secretis. Recentissime papae Francisci primis diebus pontificatús eius auxilium dedit.

Georgius Gänswein anno 2017.
Georgius Gänswein Papam Benedictum SVI Sancti Pauli in urbe Brasiliensi mense Maio 2007 vestit.
Insigne heraldicum Georgii Gänswein.

Theologicis studiis in Collegio Borromaeo Friburgi Brisgoviae, in universitate huius urbis, et breviter Romae apud Gregorianam perfunctis,[1] anno 1984 presbyter Friburgi ordinatus est. Postea iuri canonico apud Universitatem Monacensem studuit.

Anno 1995, Romam petivit Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum operarius. Suadente Iosepho cardinale Ratzinger praefectu Congregationis pro Doctrina Fidei, anno insequenti ab Ioanne Paulo II Gänswein socium eiusdem congregationis factus est et eodem fere anno professor iuris canonici in Pontificiam Universitatem Sanctae Crucis. Ad gradum honorarium capellani pontificalis anno 2000 a Papa Ioanne Paulo II vocatus est. Anno 2003, nominatus est scriba a secretis cardinalis Ratzinger, et 2006 ab eodem (qui papa Benedictus XVI creatus erat) praelatus honorarius pontificalis promotus est. Die 7 Decembris 2012 papa Benedictus XVI eum Pontificalis Domus praefectum (successorem cardinali Iacobo Michaële Harvey), eodemque tempore archiepiscopum titularem Urbis Salviae (successorem Iosepho Bertello) instauravit.

Die 14 Novembris 2006, Gänswein canales publicos privatosque televisificos Italicos, quae eum et Papam Benedictum XVI imitando effinxerant, reprehendit.

  • 1996 : Kirchengliedschaft: vom Zweiten Vatikanischen Konzil zum Codex iuris canonici; die Rezeption der konziliaren Aussagen über die Kirchenzugehörigkeit in das nachkonziliare Gesetzbuch der lateinischen Kirche. St. Ottilien: EOS-Verlag.
  1. Sic de:wiki. Secundum alii Seminarium Internationale Sancti Pii X iuxta Esquiniam frequentavit: ita Claire Chartier, "Vatican, les clefs d'une crise" in L'Express (12 Feb. 2009).

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere