Iosephus, vulgo Giuseppe Bertello (natus in oppido Foglizzo Pedemontii die 1 Octobris 1942), alumnus Pontificiae Academiae Ecclesiasticae, nuntius apostolicus fuit in Gana, Togo, Benino , Ruanda, Mexico et Italia et archiepiscopus titularis Urbis Salviae. Ab anno 2011 est praeses Pontificii Consilii pro Civitate Vaticana; die 18 Februarii 2012 papa Benedictus XVI eum cardinalem diaconum fecit titulo Sanctorum Viti, Modesti et Crescentiae. Bertello conclavi mense Martio 2013 adfuit, quod Georgium Marium Bergoglio papam creavit.

Iosephus Bertello: vexillum
Iosephus Bertello
Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae
praeses Pontificii Consilii pro Civitate Vaticana
titulus
Ss. Viti, Modesti et Crescentiae
Natus 1 Octobris 1942
presbyter ordinatus 29 Iunii 1966
episcopus nominatus 17 Octobris 1987
episcopus consacratus 28 Novembris 1987
Cardinalis promulgatus 18 Februarii 2012
a papa Benedicto XVI

Die 13 Aprilis 2013 papa Franciscus Iosephum Bertello membrum consilii cardinalium fecit.

Sententia eius est: narrabo nomen tuum.

Nexus externi

recensere
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!