Genus non binarium
Genus non binarium,[1] sive genus imbinarium[2] (Anglice nonbinary ; Theodisce divers sive nichtbinär[3]), est genus hominum, qui sese nec mulieres nec viros appellant. Quae notio ad identitatem personalem, non ad sexum corporis pertinet.
Sunt homines non binarii qui sese in genus tertium describant; plures autem sese inter, aut extra, atque interdum contra genera quae viri et feminae appellantur esse ponunt.
Numquam pendet hic identitas a corpore, aut sexualitate, aut aperta generis specie. Significationem non habet apud hac re apparentia alicuius feminina, aut masculina, aut inter se.
Numerus hominum non binariorum tempore hodierno ampliat; quod est signum de mutabilitate hominum personae, quod a tempore culturaque societateque pendet.
Anno 2012, dies hominis genus non binarii decreta est ad iura humana conscientiam de genere non binario promovenda.
Notae
recensere- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
- ↑ Mema interretialia: Identitates Latine Generis et Sexualitatis et Amorum.
- ↑ [1].
Bibliographia
recensere- Scout, Ph.D. (23 Iulii 2013). (A) Male, (B) Female, (C) Both, (D) Neither. . The Huffington Post (AOL) (Anglice)
- Sauer, Arn Thorben 2015. "Gutachten: Begrifflichkeiten, Definitionen und disziplinäre Zugänge zu Trans- und Intergeschlechtlichkeiten." Berolini: Administerium Foederale Familiarum, Senum, Feminarum et Iuventutis. PDF.
- Lactualite.com: Des certificats de naissance non binaires en Ontario (Francogallice)
- Egalecen.org: Genroneŭtralaj necesejoj (Esperantice)