Genista cilentina est rarissima species plantarum florentium familiae Fabacearum, perennis planta, in Cilento genita atque endemica.


Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Faboideae 
Tribus : Genisteae 
Genus : Genista 
Species : G. cilentina 
Genista cilentina 
Vals.  

Hoc species a Francisca Valsecchi anno 1993 prima descripta est.

Descriptio recensere

Est frutex ramosus, ramis rigidi, striatis, pilosis. Folia sunt trifoliolata, segmentis linearibus, pilosis. Flores flavi et numerosi sunt, in densis racemis dispositi. Bracteolae lanceolatae, villosae ad basim calicis insertae. Calyx campanulatus, 4,5-5 mm longus, pubescentis; labio superiore bipartito, segmentis ovatis, acutis; inferiore longiore, dentis brevibus, acutis, lateralis divaricatis, centrale longiore.

Fructus est legumen ellipticum atque pilosum, legumine quoque 6-7 mm longo, ovato-triangulari, sericeo et unum semen ellipticum 6 mm diametro continente.

Distributio recensere

Sua distributio restrictissima est: plantae rarissime inveniuntur Cilenti litore, in paucissimis locis petrosis: unum prope Castrum Abbatis, Montem Coracis atque Serram Medianam est, alii tria in rupibus prope Palinuri promontorium (in localitate dicta Salinae), Pyxuntum et Isaciam.

Bibliographia recensere

  • Giovanna Abbate et al., "Il Parco del Cilento: ambiente, flora e vegetazione" in Natura e montagna vol. 43 no. 1/2 (1996) pp. 19–30
  • L. Rosati et al., "Nuove entità per la flora del Cilento e della Campania" in Informatore botanico italiano vol. 38 no. 2 (20o6) pp. 457–463 (haec species non recensetur)
  • Annalisa Santangelo, Antonio Croce, Sandro Strumia, "Genista cilentina Vals.", pars operis "Schede per una Lista Rossa della flora vascolare e crittogamica Italiana" in Informatore botanico italiano vol. 44 no. 1 (2012) pp. 230–232
  • Franca Valsecchi et al. in Bollettino della Società Sarda di Scienze Naturali vol. 29 (1992/3) pp. 255–257

Nexus externi recensere

  Situs scientifici: Tropicos • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • IUCN Red List
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Genista cilentina spectant.