Gaius Terentius Tullius Geminus (natus mortuusque ignotis annis) senator Romanus primo saeculo post Christum annum fuit. Anno 46 mensibus Octobris ad usque finem Decembris consul suffectus erat. Ultimis annis Claudii imperatoris legatus Augusti pro praetore Moesiae factus est. Sunt, qui credant eum esse Terentium Geminum, qui anno 62 Aulum Didium Gallum Fabricium Veientonem - postea Vespasiano imperatore regnante ter consulem - in senatu accusavisset[1].

  1. Tacitus, Annales, XIV 50,1