Wikidata-logo.svg Gaius Octavius
Res apud Vicidata repertae:
Gaius Octavius: imago
Nativitas: 100 BCE; Velitrae
Obitus: 58 BCE; Nola
Patria: Roma antiqua

Officium

Officium: Praetor, Quaestor, Aedilis
Munus: Ancient Roman politician, Ancient Roman military personnel

Familia

Genitores: Gaius Octavius; unknown value
Coniunx: Ancharia, Atia
Proles: Octavia Major, Octavia minor, Augustus


Vide etiam paginam fere homonymam: Gaius Iulius Caesar Octavianus Augustus

Gaius Octavius, praetor anno circiter 70 a.C.n., Macedoniae praefectus pro praetore meruit. In matrimonium primum duxit Anchariam, e qua genuit filiam Octaviam, quae Sexti Appulei uxor filium Marcum peperit. Ancharia mortua Octavius Atiam duxit, filiam M. Atii Balbi et Iuliae (sororis C. Caesaris); ex ea genuit et filiam Octaviam et filium Augustum imperatorem futurum. Octavius anno 59 a.C.n. Romam rediens, consulatus candidaturus, Nolae subito mortuus est.

Caput effigiei quae Gai Octavii simulacrum fuisse censetur (c. 60 a.C.n.: Glyptotheca Monacensis)