Gaius Iulius Cornutus Tertullus
Gaius Iulius Cornutus Tertullus (natus ante annum 45, mortuus post annum 117) fuit senator Romanus saeculis primo et secundo. Patria Perge oppidum in Pamphylia erat. Nerone imperatore in senatum, anno 73/74 Vespasiani imperatoris censura inter praetorios adlectus est. Hoc imperatore et proconsul Galliae Narbonensis fuit. Domitiano imperatore, Cornutus se a re publica recedit, quod consilia et facta Domitiani non probavit.[1] Erat tutor filiae Gaii Helvidii Prisci philosophi et doctrinae Stoicae studuit. Anno 97, praefectus aerarii Saturni cum Plinio fuit, cum eodem consulatum suffectum anno 100 administravit. Tum erat curator viae Aemiliae et deinde legatus census in Aquitania. Anno 111, legatus Augusti pro praetore Bithyniae et Ponti successor Plinii defuncti factus est, quod honorem ad annum 114/115 tenuit. Tum anno 116/117 proconsul Africam administravit. Sepulcrum eius apud Tusculum inventum est. Filia vel soror Iulia Tertulla Lucio Iulio Marino Caecilio Simplici nupsit, consuli suffecto anni 101.[2]
Notae
recensere- ↑ Plinius Minor, Panegyricus, 90
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 33