Gaius Iulius Caesar (protome Tusculana)

Protome Tusculana est effigies C. Iulii Caesaris medio saeculo I a.C.n. sculpta, iuxta Tusculum reperta, hodie in Castello Alliacensi (Castello di Agliè) servata; quod castellum Alliaci situm a Taurinis haud longe distat. Haec protome ex omnibus quae Caesarem effinxerint antiquissimam esse confitetur solamque Caesare etiam vivente confectam, nisi Protome Arelatensis Caesarem effingere confiteatur,[1] id quod multi negant.[2]

C. Caesaris protome "viridis", saeculo I p.C.n. confecta, Berolini servata


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.