Fridericus Mitterrand, vulgo plenius Frédéric Bernard Mitterrand (natus die 21 Augusti 1947) est ostentator televisualis, scriptor et politicus Francicus qui annis 2009-2012 minister culturae meruit. Nepos est, filius fratris, praesidis Francisci Mitterrand.

Wikidata Fridericus Mitterrand
Res apud Vicidata repertae:
Fridericus Mitterrand: imago
Fridericus Mitterrand: imago
Nativitas: 21 Augusti 1947; Circumdarium XVI Lutetiae
Patria: Francia

Familia

Genitores: Robert Mitterrand; Édith Cahier
Ministri Fridericus Mitterrand (ad sinistram partem) et Ioannes Ludovicus Borloo Sciamhaevi in urbe picti, admissione Francogallis ibi degentibus die 30 Aprilis 2010 a praeside Nicolao Sarkozy data

Lutetiae natus, Roberti Mitterrand ingeniarii et Edithae Cahier filius, Fridericus Mitterrand est alumnus Universitatis Parisiensis X et Instituti Scientiarum Politicarum in urbe natali. Iam annum tertium decimum agens inter histriones principales fuit pelliculae Fortunat in qua partes Mauritii Valcourt egit. Annis posterioribus histrio cinematographicus fuit, sed rarius. Vox eius auditur in pellicula Le fabuleux destin d'Amélie Poulain, anno 2001 divulgata.

Ab anno 1971 ad 1986 theatra cinematographica in urbe Lutetia possedit et gessit, pelliculas praesertim classicas et ab optimis moderatoribus confectas ostentans, sed sine proventu pecuniario. Ab anno 1981 crebriter ostentator televisualis meret. Ipse pelliculam Lettres d'amour en Somalie anno 1982 edidit et anno insequenti in librum mythistoricum accommodavit.

Anno 2008 director Academiae Francicae Romae in urbe factus est, iussu praesidis Nicolai Sarkozy, sed a die 23 Iunii 2009 minister culturae, primo ministro Francisco Fillon, quod officium usque ad 10 Maii 2012 retinuit.

Libri Friderici Mitterrand recensere

  • Lettres d'amour en Somalie, Le Regard, 1983. ISBN 2903370044
  • Tous désirs confondus, Actes Sud, 1988
  • Mémoires d’exil, Robert Laffont, 1990. ISBN 978-2-221-09023-7
  • Destins d’étoiles. 4 voll. Fixot, 1991-1992
  • Monte Carlo: la légende, Assouline, 1993
  • (editor cum Soraya Elyes-Ferchichi) Une saison tunisienne, Actes Sud, 1995
  • L'ange bleu: un film de Joseph von Sternberg, Plume, 1995
  • Madame Butterfly, Plume, 1995
  • Les aigles foudroyés: la fin des Romanov des Habsbourg et des Hohenzollern, Pocket, 1998
  • Un jour dans le siècle, Robert Laffont, 2000
  • La mauvaise vie, Robert Laffont, 2005. ISBN 2-7441-8704-6
  • Lettres d’amour en Somalie, Pocket, septembre 2006
  • (cum Abdellah Taïa) Maroc, 1900-1960: un certain regard, Actes Sud, 2007
  • Le Festival de Cannes, Robert Laffont, 2007
  • Le désir et la chance, Robert Laffont, 2012. ISBN 978-2-2211-2951-7
  • La récréation, Robert Laffont, 2013. ISBN 978-2-221-13307-1

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Fridericum Mitterrand spectant.
  • De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
Ministri principales rectionum Francicarum Francisci Fillon 2007–2012 (praeside Nicolao Sarkozy)

Christina Albanel (2007–2009) • Michaela Alliot-Marie (2007–2011) • Roselyne Bachelot • Michael Barnier (2007–2009) • Franciscus Baroin (2010–2012) • Xaverius Bertrand • Ericus Besson (2009–2010) • Ioannes Ludovicus Borloo (2007–2010) • Ioanneta Bougrab (2010–2012) • Christina Boutin (2007–2009) • Lucas Chatel (2008–2012) • Xaverius Darcos (2007–2010) • Rachida Dati (2007–2009) • Marcus Philippus Daubresse (2010) • David Douillet (2011–2012) • Claudius Guéant (2011–2012) • Brice Hortefeux (2007–2011) • Chantal Jouanno (2010–2011) • Alanus Juppé (2007, 2010–2012) • Natalia Kosciusko-Morizet (2010–2012) • Bernardus Kouchner (2007–2010) • Christina Lagarde (2007–2011) • Bruno Le Maire (2009–2012) • Mauricius Leroy (2010–2012) • Gerardus Longuet (2011–2012) • Michael Mercier (2009–2012) • Fridericus Mitterrand (2009–2012) • Herveus Morin (2007–2010) • Valeria Pécresse (2007–2012) • Laurentius Wauquiez (2007–2008, 2011–2012) • Ericus Woerth (2007–2010)

Ministri culturae Francici