Fridericus Maximus Müller (natus Friedrich Max Müller Dessaviae die 6 Decembris 1823; mortuus Oxoniae die 28 Octobris 1900) fuit sermonum, gentium, linguisticae comparativae, mythologiae conparativae et religionum orientalium peritus Germanicus, qui imprimis linguam Linguae Sanscritae studuit versionesque ex hac lingua confecit. Professor meruit philologiae comparativae apud Oxonienses. Pater fuit Gulielmus Müller, poeta. Litterarias scripsit operas Indologiarum et Rigveda in Theodiscam intepretavit, atque Sacred Books of the East, quinquaginta libri, sub dicione sua editi sunt. Ideologiis familiae linguarum Turanianae et gentis Turanianae favit.

Maximus Müller iuvenis.

Dissertatio sua universitatis anno 1843 de Ethica, ordine geometrico demonstrata Spinozae fuit.

Nexus externus

recensere
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!