Fridericus Löwenthal
Fridericus (Fritz) Löwenthal (natus 15 Septembris 1888 Monachii, mortuus 28 Augusti 1956 in oppido Valdorf/Westfalia) vir publicus Theodiscus et sodalis primo factionis SPD, postea autem KPD et SED, postremo iterum SPD erat.
Iuventus et munus
recenserePater eius Maximilianus Löwenthal mercator Iudaicus erat, mater Francisca Löwenthal (nata Schlesinger) e Philadelphia orta est. Postquam maturitatis testimonium accepit, ab anno 1907 Berolini ac Monachii iurisprudentiae studebat. Anno 1911 primam, anno 1914 secundam probationem accepit. Anno 1913 doctor iurisprudentiae promotus est. Anno 1917 miles conscriptus primo bello mundano interfuit. Anno 1918 assessor Bambergae, anno 1919 causidicus Norimbergae, anno 1922 syndicus Stutgardiae factus est. Ab anno 1927 iterum iurisconsulti Berolini operam dedit.
Cursus honorum
recensereLöwenthal ab anno 1913 sodalis SPD est, sed anno 1927 ad communistas transiit. Anno 1929 praeses foederis iurisprudentium internationalis electus est, quod ad laevam extremam spectavit. Anno 1930 legatus ad Dietam Imperii Germanici electus est et ad annum 1932 mansit. Cum nazistae anno 1933 Germaniae rerum potiti sunt, Löwenthel primo in Franciam, deinde in Nederlandiam, anno 1935 denique in Unionem Sovieticam fugit. Ibi magister linguarum fuit, inter secundum bellum mundanum in castris captivorum Theodiscorum doctrinam communisticam propagavit. Anno 1946 in Zonam Sovieticam Germaniae rediit. Ibi iussu auctoritatis occupationis in administratione iustitiae laboravit et sodalis novae factionis communisticae SED factus est. Sed iam anno 1947 in occidentalem partem Germaniae fugit, ut novam dictaturam evitaret. Iterum ad SPD accessit. Anno 1948 legatus in Consilium Parlamentaricum missus est, quod novam constitutionem Germaniae componeret. Mense Maio 1949 e factione SPD se recessit, quod Curtium Schumacher praesidem factionis socialis democraticae vehementer vituperaverat et brevi tempore exclusus iret.