Frictella est ofella ex quolibet cibo conciso, sub oleo undique fricta.

Frictella et cafea

De NomineRecensere

Sunt qui frictellas lucunculos nominant, sed hoc nomen ad aliam rem spectare videtur.

Platina figuram (fortasse non primus) "frictellae" pepigit, haec dicens: "Frictellam a fricto dici nulla ratio obstat; friguntur enim haec esicia, unde et a frigendo sumpsere nomen. Male nobiscum actum esset si quod ex consuetudine in frequentem usum translatum est ad latinitatem traduci non posset, cum id et quadret et analogiam sapiat." (De Honesta Voluptate et Valetudine, 9.1)