Disputatio:Frictella

Add topic
Active discussions

PlatinaRecensere

Platina goes on a pretty good tirade about the attitude that new Latin words shouldn't be coined, but it's not terribly relevant to this article. Still, I wanted to share it, so I'm posting it here:

De Ofellis Quas Vel Frictellas Licet Appellare'
Frictellam a fricto dici nulla ratio obstat; friguntur enim haec esicia, unde et a frigendo sumpsere nomen. Male nobiscum actum esset si quod ex consuetudine in frequentem usum translatum est ad latinitatem traduci non posset, cum id et quadret et analogiam sapiat. Iniqui profecto in nosmet ipsos sumus, si id mala consuetudine ac pertinacia potius facere prohiberemur ad quod natura et lege impellimur; quis enim non propagari suum genus velit? Quis item quod abundantissimum cupiat restringi, et ad extremam maciem deduci gaudeat? Pedagogorum et invidorum haec est consuetudo, ut id quantum vis laudabile in alio improbent, quod ipsi attingere nequivere.
Habuit unaquaeque aetas quod latinitati adderet. Licuit, ut ait Horatius, semperque licebit signatum praesente nota deducere nomen. Scio ego plersoque oblatraturos in me quod ego nova nomina hoc meo scripto introduxerim; verum his ego, ut Herculem quondam latranti Cerebro fecisse aiunt, offas praepingues obiiciam quibus ut rabidi et femelici canes inhaerentes a me tantisper ad edacitatem caninos morsus convertent.

(He then follows with a score of recipes for fritters). --Iustinus 17:41, 24 Ianuarii 2006 (UTC)

Revertere ad "Frictella".