Forum Magnum (Malmogia)
Forum Magnum (Suecice Stortorget) est forum medium Malmogiae Sueciae situm, saeculo sexto decimo conditum. Ut nomen indicat, magnum habetur. Apud forum sunt etc. Aedes Urbanae Malmogienses, Deversorium Kramer, Regia, Domus Georgii Kock, et Apotheca Leonis. In medio fori statua regis Caroli X Gustavi in equo a Ioanne Börjeson sculpta. Forum fontana et sculptura nomine Puteo Fori etiam habet, a Stig Blomberg anno 1964 sculpta. Sub Festo Publico Malmogiensi omni aestate acto scaena magna musicis hic construitur. Omni Die Christi Natalis, magna arbor natalicia erigetur.
Forum Magnum porro ad Forum Parvum ducit, locum cum nonnullis popinis.
Historia
recensereForum Magnum anno 1538 aedificari coeptum est et eodem anno perfectum. Antea Monasterium Spiritus Sancti (Heligandsklostret) ibi erat quod cum suo coemeterio circa 70 centesimas superficiei futuri fori capiebat. Forum Magnum habuit commeatum currus tramviarii equini ab anno 1887 ad 1907, laophorii equini ab anno 1898 ad 1907, atque currus tramviarii electrici a 1906 ad 1957. Tamen commeatus laophoricus hic numquam activus fuit, sed hoc vehiculum est solum a his quod hodie in urbe gubernat.
Forum Magnum medissimum forum Malmogiae a sua condatione fuit, sed per electricificationem curruum tramviariorum Forum Gustavi Adolphi, quod prope situm est, plus hoc suscepit.
Pinacotheca
recensere-
Statua regis Caroli X Gustavi.
-
Fontana Puteus Fori, a Stig Blomberg anno 1964 sculpta.
-
Arbor natalicia Diebus Christi Natalis 2008.
-
Imago Fori Magni a Ludovico Messman anno 1859 delineata.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Forum Magnum spectant. |
- De Foro Magno in situ urbis Malmogiae (Suecice)