Fortunatae insulae
Fortunatae insulae,[1] vel beatorum insulae[2] (Graece μακάρων νῆσοι), sunt insulae commenticiae, quae locum amoenum vel paradisum transmundanum iis praebere creduntur paucis, qui post mortem ob merita digni sint aditu[3]. Apud Graecos et Romanos antiquos Fortunatae insulae ad extremam oram Oceani occidentalis iacere et idem esse atque Elysium credebantur.[4]
Rerum scriptores Graeci de Fortunatis insulis usque ab Hesiodo[5] narraverunt. Diodorus Siculus unam tantum in Oceano agnoscit insulam, quam, antiquam possessionem Carthaginiensium, multorum dierum navigatione a Columnis Herculis distare dicit. Plutarchus autem duas insulas 10 000 stadiorum (c. 1 600 m) ab Africa distantes agnoscit, quae raris tenuibus pluviis ac ventis plerumque lenibus, solo pingui, et quidem excellenti in arando serendoque, et caelo salubri gaudent. Qui in Fortunatis insulis habitant vitam otiosam sine laboribus degunt.[6]
Iam nonnulli scriptores antiqui, sicut Plinius[7] saeculo primo et Ptolemaeus saeculo secundo, Fortunatas insulas saepe cum Canariis insulis comparaverunt et ad eundem locum referri putaverunt.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Manfredi, Valerio Massimo (1993) Le Isole Fortunate. Topografia di un mito. Bretschneider.
- Sacks, David (1995) A Dictionary of the Ancient Greek World. Oxford University Press.
- Szynalski, Gilles (2000) La Situation spatio-temporelle de l'île des Bienheureux. Université de Genève, Département des sciences de l'Antiquité.