Renatus Cartesius, qui scepticismo usus est ad fundamentum veritatis consequendum
Renatus Cartesius, qui scepticismo usus est ad fundamentum veritatis consequendum

Scepticismus (ab adiectivo Graeco σκεπτικός 'deliberabundus') est epistemologiae doctrina, cuius adsectatores negant fieri posse, ut quicquam certe sciri aut iusta opinione concipi possit. In epistemologia enim inquiritur, quid homini credendum sit sive non credendum, quae opiniones iusto iure haberi possint. Itaque scepticorum est negare hominum de aliqua re opiniones iusto iure conceptas esse. Scepticismi genera haec sunt: locale et universale. Scepticismus localis est, cum vera scientia hominis in dubium adducitur, sive negatur fieri posse, ut opiniones de mundo externo, praeteritis, futuris, adfectibus aliorum hominum, Deo, rebus moralibus, etc. iusto iure concipi possint. Quae dubia localia habere sapientis est, nam constat esse res, quas cognoscere nequeamus. Paucissimi autem sunt, qui scepticismum universalem accipere velint, nam sibi contradicere videntur, qui hominem nihil de quaquam re scire posse dicant. Una tantum species scepticismi universalis adprobari potest, scilicet fallibilismus, qui omnes opiniones, quas umquam habeamus, quam incertissimas esse docet: fieri posse, ut falsae sint. Negat igitur fallibilista possibilitatem certitudinis, quamquam sciendi aut iusto iure opinandi facultatem non negat