Formula:PaginaMensis/Octobris 2014
Reformatio (-onis, fem.) (scilicet ecclesiae ad veterem veritatem evangelii) sensu strictiore varia conata saeculi decimi sexti ad Ecclesiam Romanam emendandam significat, ex quibus schisma Protestanticum profectum est. Reformatio anno 1517 initium cepit, cum Martinus Lutherus, monachus Germanus 95 theses (Disputationem pro declaratione virtutis indulgentiarum) publicavit. Labores Lutheri et aliorum (sicut Helvetici Hulderici Zvinglii et Francogalli Ioannis Calvini), qui se "reformatores ecclesiae" putaverunt et contra quasdam doctrinas, ritus, structuras ecclesiasticas restiterunt ("protestati sunt") ad novas ecclesias gentilicias creandas pertinuerunt, quae "Protestantes" vocari solent et sententia Ecclesiae Catholicae Romanae in numero haeresium habentur …