Formula:PaginaMensis/Octobris 2011
Denarius fuit nummus argenteus, quem secundo bello Punico primum Romani percusserunt, nec ante annum 238 omiserunt. Denos asses aeneos valebat, unde nomen. Post circiter septuaginta annos, sedecim asses valere coepit. A Caesare Augustoque principibus, aureus nummus viginti quinque denarios valens percussus est, qui omnium Romanorum nummorum plurimum valebat. Postea Carolingi quoque similem nummum argenteum cuderunt, cui Romanorum imitandorum causa nomen denario fuit.
Romani Secundo bello Punico, postquam Hannibalem in Italia meridionali continebant atque Siciliam receperant, novum nummum argenteum proprie Romanum, qui non iam ad drachmam Graecam exigebatur ut antea quadrigatus vel didrachma, sed ad libram Romanam, circa 212/211 a.C.n. creaverunt atque denarium vocaverunt …