Prima (alpha) et ultima (omega) littera abecedarii Graeci
Prima (alpha) et ultima (omega) littera abecedarii Graeci

Alphabetum Graecum est systema linguae Graecae scribendae.

Alphabetum Graecum e Phoenicico ortum esse satis constat. Quod e litterarum nominibus et ordine patet. De tempore adoptationis adhuc lis est, sed plerique putant hoc factum esse prima parte octavi a.C.n. saeculi. Quo enim tempore inscriptiones Graecae antiquissimae scriptae sunt, litteris cum Phoenicicis eiusdem temporis congruentibus. Abecedarium Graecum fuit primum, quod litteras pro sonis vocalibus induxit.

Antiquissima inscriptio nunc habetur ea quam invenerunt Gabiis, in situ archaeologico qui dicitur Osteria dell'Osa. Hanc inscriptionem, quae dicit ΕΥΛΙΝ vel ΕΟΛΙΝ, scriptam esse putant circiter anno 775 a.C.n.