Cannabis sativa
Cannabis sativa

Cannabis (-is, f.) est genus plantarum florentium, cuius omnes species descriptae sunt in Asia Media endemicae. Multum differt inter doctos utrum hoc genus in tres species dividi debeat, an variationes unius speciei esse putari.

Modis permultis et saepius dissimilibus homines per aeva cannabi usi sunt, papyrum, funes, vestimenta, vela ex cannabis fibris facientes et folia, flores, semina cibo coquentes. Etiam cannabim medicinae medicamentoque consumebant, quia insunt multa chemica cannabinoides vocata, quorum nonnulla sicut cannabidiol adiuvant aegros, et nonnulla sunt psychotropica, sicut tetrahydrocannabinol, quod homines et nonnulla cetera animalia inebriat.