Formula:PaginaMensis/Martii 2008
Relativitas specialis sive theoria relativitatis specialis est theoria physica de natura spatii temporisque ab Alberto Einstein anno 1905 edita. Theoria accurate leges electromagneticas Maxwellianas asservat, sed multas aequationes Newtonianas commutat, ideas Newtonianas de spatio ac tempore exauctorans.
Theoria "specialis" vocata est, quia ea sola adamussim idonea est, ubi effectus gravitatis ignorabiles sunt. Decem annis post Einstein theoriam relativitatis generalis edidit, quae etiam gravitationem comprehendit.
Relativitas specialis Einsteiniana similis est theoriae aetheris a Hendrico Lorentz prius anno 1904 editae, sed discrepat interpretatione naturae spatii temporisque, modo formulationis mathematicae, variisque conclusionibus experimentis pertinentibus.
Conclusio praeclara theoriae ab Alberto Einstein factae fuit aequatio:
- E = mc²
ubi E est energia, m massa et c celeritas luminis. Haec aequatio, quae fundamentum energiae nuclearis dat, monstrat generaliter quomodo massa m in energiam E transformari possit. Quae aequatio etiam, si E est completa energia corporis interna, quoque dat totam massam, quam particula cohibet.