Formula:PaginaMensis/Iunii 2013
Protagoras (Graece Πρωταγόρας) fuit sophista Graecus, qui saeculo V a.C.n. floruit. Praesertim notus est tribus doctrinis: (1) hominem omnium rerum mensuram esse; (2) argumentum infirmius speciem firmioris habere posse; (3) utrum di sint an non, diiudicari non posse.
Protagoras quando natus quando mortuus sit, incertum est, sed plurimi in ea opinione sunt, ut circiter anno 490 natus sit Abderis in oppido Thracico. Ubi mortuus sit, non coniectare quidem audemus, sed fere anno 420 diem obiisse creditur. De infantia Protagorae multae famae sunt. Alii dicunt Maeandrium, patrem eius, hospitio accepisse Xerxem, regem Persarum, et Protagoram ob hospitalitatem Maeandrii a magis educatum esse. Alii autem affirmant (Gell. Noct.Att. 5.3) illum adulescentem victus quaerendi gratia baiulum vecturas onerum corpore suo factitavisse. Quodam die ligna ratione quadam geometrica composita ferens tanta facilitate incedebat, ut Democritus, civitatis eiusdem civis, sollertiam admiratus voluit illum discipulum suum fieri …