Renatus Cartesius
Renatus Cartesius

Renatus Cartesius, seu Renatus Des Cartes, vulgo René Descartes (Hagae Turonicae, 1596Holmiae, 1650), fuit philosophus et mathematicus Francicus, qui ad illuminismum valde contulit. Saepe pater philosophiae modernae appellatur, et quidem his de causis: quod inter primos Aristotelismum scholasticorum reiecerit; quod dualismum animae et corporis nova ratione imbuerit; quod scientias naturales in observationibus et experimentis positas magnopere provexerit.

Dubitatione usus methodo opinatam reiecit cognitionem in auctoritate sensibus ratione positam, novaque fundamenta epistemica erexit hac intuitione nixus: cum cogito, sum. Quod his praeclaris verbis dixit: "Cogito ergo sum." Cartesius dualismum ontologicum effecit, qui animam, quam rem cogitantem dixit, a materia, quam rem extensam nuncupavit, prorsus distinxit. Metaphysica Cartesii rationalismum sequitur, quippe cum ideae innatas animae materiae Dei postulent. Physica autem ac physiologia eius in sensuum experientia positae mechanismo et empirismo nituntur.