Herma imperatoris Septimii Severi cui Dio Cassius primum opusculum dedicavit
Herma imperatoris Septimii Severi cui Dio Cassius primum opusculum dedicavit

Lucius Claudius Cassius Dio Cocceianus (Nicaeae in Bithynia natus circa annos 155/160; ibidem mortuus post annum 230), filius senatoris Cassii Aproniani, fuit rerum gestarum Romanarum scriptor. Nam Historiam Romanam octoginta libris Graece composuit in qua res gestas, quae sibi quidem memoria dignae videbantur, ab Aenea repetivit atque addidit eventa quibus ipse interfuit; octo enim Augustos coluit senator Cassius Dio: Commodum, Pertinacem, Didium Iulianum, Septimium Severum, Caracallam, Macrinum cum filio Diadumeniano, Elagabalum, Alexandrum Severum. Nihilominus plerosque eorum in Historia sua vituperabat, non laudabat (exceptis Pertinace et Alexandro Severo). Lingua Graeca utebatur in qua multa idiomata Latina conspicua sunt.

Aliquatenus cum claro oratore Dione Chrysostomo, qui et ipse ex Bithynia Romam venerat, cognatus fuisse creditur. Pater eius Cassius Apronianus proconsul Ciliciae et legatus Augusti pro praetore in Dalmatia fuit