Formula:PaginaMensis/Februarii 2014
Machina vaporaria est machina quae vapore aquae ebullientis impellitur. Energiam vaporis ferventis in motionem mutat, quae adhibetur ad alias machinas exercendas aut vehicula, sicut tramina vel naves, etiam ut videtur birotas, impellenda. Ad genus machinarum calore propulsarum pertinet. Aliae huiusmodi machinae sunt eae quae gase flagranti aut aere calefacta propelluntur. Exempla vaporis ad opus exercendum adhibiti inveniuntur primo saeculo, cum Hero Alexandrinus turbinem vaporarium simplicem excogitavit, necnon, ut ferunt, machinam quae ianuas templi aperiret et clauderet.
Initium hodiernae machinae vaporariae fuit antlia quaedam, a Thoma Savery anno 1698 fabricata, in qua vapor recte in corpus aquae elevandae agitur. Prima machina quae cylindro et pistillo utebatur a Dionysio Papin, machinam Savery emendare volens, 1705 constructa est. Eodem anno, Thomas Newcomen machinam cum embolo fabricavit quae formae hodiernae propius accedebat …