Incitatio itinerum per tres angustias faciendorum, peregrinatoribus annorum 1930 destinata
Incitatio itinerum per tres angustias faciendorum, peregrinatoribus annorum 1930 destinata

Moles Trium Angustiarum (Sinice 長江三峽大壩; pinyin Chángjiāng Sānxiá Dàbà) est moles hydroelectrica in flumen Caeruleum prope oppidum Sandouping praefecturae urbanae Yichang, in provincia Hubei Sinarum aedificata. Moles est maxima orbis terrarum quod ad capacitatem, sed secunda a mole Itaipu quod ad generationem electricitatis per annum spectat. Aedificium iam anno 2006 confectum est. Moles a mense Maio 2012 in omnibus partibus rite agebat, elevatore navium excepto, qui anno 2015 aperturus est.

Praeter electricitatem generatam, moles facultatem navigiorum Fluminis Caerulei auget casusque inundationum omnis regionis inter Yichang et fluminis ostia iacentis minuit, aquis antea superfluentes iam a mole retentis. Gubernatio Sinica propositum historicas res prosperas artis ingeniariae atque evolutionis socialis et oeconomicae habet. Sitús autem archaeologicos et culturae inundavit et hominum fere 1.3 millionum loco movere coegit