Formula:PaginaMensis/Decembris 2007
Euripidis Bacchae (Graece Βάκχαι) est ultimum documentum tragoediarum classicae quae dicitur aetatis nobis traditarum. Euripide anno 406 a.C.n. mortuo haec tragoedia anno proximo in Dionysiis data primas tulit – nimis sero quidem ut auctorem tantas clades certaminum passum iam satisfaceret.
In Bacchis Euripides de Dionyso iuvene narrat, qui in propinquos suos mortales infestus per Asiam Thebas, caput Boeotorum, pervenit, ut domum Cadmi ulcisceretur, quod se potius nothum quam deum ducerent. Nam Iuppiter quondam adamaverat Semelam, filiam Cadmi, eamque fecit praegnantem. Iuno autem, quae hunc amorem haud approbabat, Semelae persuasit, ut Iovem rogaret in omni nitore divinitatis se ostendere. Quo facto Semela per incuriam Iovis periit fulgure combusta. Sed Iuppiter partum immaturum in femore posuit, ut filium Iunonem celaret. Neque Agaue, soror Semelae, neque alii propinqui Dionysum credebant filium esse Iovis.