Formula:PaginaMensis/Augusti 2020
Unio Europaea est consociatio plurimarum Europae civitatum sui iuris quae in rebus civilibus, oeconomicis, et iudicialibus cum respectu democratiae et iurum humanorum ad bellum prohibendum collaborant, sed ex Consilio Europae distingui debet, quamquam omnis Unionis Europaeae civitas socius Consilii Europae est. Sedem Bruxellis, Argentorati, et Luxemburgi habet. Incolarum circiter 447 milliones sunt. Linguae publicae unionis viginti quattuor numerantur.
Europa post secundum bellum mundanum prostrata et diruta iacuit. Erant tamen, qui reconciliationem inter nationes Europaeas instituere vellent, ut bella nova prohiberentur. Inter quos Robertus Schuman, minister a rebus exteris Francicus, administrationem communem carbonis et chalybis (opum nempe ad bellum gerendeum necessariarum) proposuit …